Busca Bíblica
Encontrados 461 registros para: Iesus
Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes (Evangelium secundum Matthaeum 12,15) |
In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13,1) |
Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et sine parabola nihil loquebatur eis, (Evangelium secundum Matthaeum 13,34) |
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. (Evangelium secundum Matthaeum 13,53) |
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13,57) |
Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum; et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus. (Evangelium secundum Matthaeum 14,13) |
Iesus autem dixit eis: “Non habent necesse ire; date illis vos manducare”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,16) |
Statimque Iesus locutus est eis dicens: “Habete fiduciam, ego sum; nolite timere!”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,27) |
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “Modicae fidei, quare dubitasti?”. (Evangelium secundum Matthaeum 14,31) |
Et egressus inde Iesus, secessit in partes Tyri et Sidonis. (Evangelium secundum Matthaeum 15,21) |
Tunc respondens Iesus ait illi: “O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis”. Et sanata est filia illius ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 15,28) |
Et cum transisset inde, Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. (Evangelium secundum Matthaeum 15,29) |
