Busca Bíblica
Encontrados 287 registros para: vocem
Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem portabit; (Liber Leviticus 5,1) |
Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum testimonii, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. (Liber Numeri 7,89) |
Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus iuravit et ait: (Liber Deuteronomii 1,34) |
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis; vocem verborum audistis et formam penitus non vidistis. (Liber Deuteronomii 4,12) |
Postquam in tribulatione tua te invenerint omnia, quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem eius; (Liber Deuteronomii 4,30) |
num audivit populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti et vixisti? (Liber Deuteronomii 4,33) |
De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum; et audisti verba illius de medio ignis, (Liber Deuteronomii 4,36) |
Vos autem, postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu (Liber Deuteronomii 5,23) |
atque dixistis: “Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam; vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod, loquente Deo cum homine, vixerit homo. (Liber Deuteronomii 5,24) |
Nunc autem cur moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus? Si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur. (Liber Deuteronomii 5,25) |
Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? (Liber Deuteronomii 5,26) |
Quod cum audisset Dominus, ait ad me: “Audivi vocem verborum populi huius, quae locuti sunt tibi: bene omnia sunt locuti. (Liber Deuteronomii 5,28) |
