Busca Bíblica
Encontrados 2240 registros para: vir
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19,4) |
Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: “Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos”. (Liber Genesis 19,5) |
Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. (Liber Genesis 19,8) |
Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium; (Liber Genesis 19,10) |
Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: (Liber Genesis 19,12) |
Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19,16) |
et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. (Liber Genesis 19,25) |
Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. (Liber Genesis 19,31) |
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: “En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum”. (Liber Genesis 20,3) |
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20,7) |
Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20,8) |
puella decora nimis, virgo et incognita viro. Descendit ad fontem et implevit hydriam ac revertebatur. (Liber Genesis 24,16) |
