Busca Bíblica

Encontrados 489 registros para: uxor



Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat. (Liber Genesis 12,20)

  

Ascendit ergo Abram de Ae gypto ipse et uxor eius et om nia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb. (Liber Genesis 13,1)

  

Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, (Liber Genesis 16,1)

  

tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16,3)

  

Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17,15)

  

Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. (Liber Genesis 17,19)

  

Dixeruntque ad eum: “Ubi est Sara uxor tua?”. Ille respondit: “Ecce in tabernaculo est”. (Liber Genesis 18,9)

  

Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum. (Liber Genesis 18,10)

  

Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: “Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis”. (Liber Genesis 19,15)

  

Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19,16)

  

Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis. (Liber Genesis 19,26)

  

Dixitque de Sara uxore sua: “Soror mea est”. Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam. (Liber Genesis 20,2)