Busca Bíblica

Encontrados 655 registros para: regis



et dominatus est in monte Hermon et in Salcha atque in universa Basan usque ad terminos Gesuri et Maachathi et in dimidia parte Galaad usque ad terminos Sehon regis Hesebon. (Liber Iosue 12,5)

  

et cunctas civitates Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon; (Liber Iosue 13,10)

  

et omnes urbes campestres universumque regnum Sehon regis Amorraei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses, ipsum et principes Madian, Evi et Recem et Sur et Hur et Rebe, duces Sehon habitatores terrae. (Liber Iosue 13,21)

  

in valle quoque Betharan et Bethnemra et Succoth et Saphon, reliqua pars regni Sehon regis Hesebon; Iordanis et terminus usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13,27)

  

Manasse, a Mahanaim universam Basan, cunctum regnum Og regis Basan omnesque vicos Iair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida; (Liber Iosue 13,30)

  

Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manus Chusanrasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. (Liber Iudicum 3,8)

  

Egresso illo, servi regis venerunt et, cum viderent clausas fores cenaculi, dixerunt: “Certe purgat alvum in aestivo cubiculo”. (Liber Iudicum 3,24)

  

et tradidit illos Dominus in manu Iabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor. Habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram: ipse autem habitabat in Haroseth gentium. (Liber Iudicum 4,2)

  

Cumque in tribus personarent turmis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque: “Gladius Domino et Gedeoni!”, (Liber Iudicum 7,20)

  

Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8,18)

  

Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos”. (Liber I Samuelis 8,9)

  

et ait: “Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius; (Liber I Samuelis 8,11)