Busca Bíblica

Encontrados 430 registros para: quos



Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin. (Liber Genesis 44,12)

  

Ad quos ille clementer: “Accedite, inquit, ad me”. Et cum accessissent prope: “Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. (Liber Genesis 45,4)

  

Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres. (Liber Genesis 46,15)

  

Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim. (Liber Genesis 46,20)

  

Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim. (Liber Genesis 46,22)

  

quos ille interrogavit: “Quid habetis operis?”. Responderunt: “Pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri”. (Liber Genesis 47,3)

  

Reliquos autem, quos genueris post eos, tui erunt et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis. (Liber Genesis 48,6)

  

Respondit: “Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco”. “Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis!”. (Liber Genesis 48,9)

  

Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: “Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?”. (Liber Exodus 5,14)

  

ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; (Liber Exodus 9,3)

  

Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; state et videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. (Liber Exodus 14,13)

  

Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. (Liber Exodus 19,7)