Busca Bíblica
Encontrados 2399 registros para: quia
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens: “Ego sum Deus Abraham patris tui. Noli timere, quia tecum sum; benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham”. (Liber Genesis 26,24) |
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. (Liber Genesis 27,23) |
dixit ei Laban: “Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias”. (Liber Genesis 29,15) |
Dixitque ad Laban: “Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam”. (Liber Genesis 29,21) |
Redeuntique ad vesperam Iacob de agro egressa est in occursum eius Lia et: “Ad me, inquit, intrabis, quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei”. Dormivitque cum ea nocte illa. (Liber Genesis 30,16) |
et ait: “Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo”; appellavitque nomen illius Issachar. (Liber Genesis 30,18) |
Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30,27) |
Esto, profectus es, quia desiderio tibi erat domus patris tui; cur furatus es deos meos?”. (Liber Genesis 31,30) |
Respondit Iacob: “Quia timui. Dixi enim, ne forte violenter auferres filias tuas a me. (Liber Genesis 31,31) |
ait: “Ne irascatur dominus meus, quod coram te assurgere nequeo, quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi”. Quaesivit ergo et non invenit theraphim. (Liber Genesis 31,35) |
quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te. (Liber Genesis 31,37) |
et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem. (Liber Genesis 31,49) |
