Busca Bíblica
Encontrados 827 registros para: propter
Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30,27) |
Ortusque est ei sol, cum transgrederetur Phanuel; ipse vero claudicabat propter femur. (Liber Genesis 32,32) |
benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. (Liber Genesis 39,5) |
Ibique exterriti dixerunt mutuo: “Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros”. (Liber Genesis 43,18) |
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. (Liber Exodus 2,23) |
Cui ait Dominus: “Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. (Liber Exodus 3,7) |
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum. (Liber Exodus 6,9) |
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. (Liber Exodus 9,11) |
Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". (Liber Exodus 13,8) |
Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16,29) |
Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17,7) |
narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18,8) |
