Busca Bíblica
Encontrados 1054 registros para: post
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11,19) |
Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11,21) |
Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11,23) |
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11,25) |
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: (Liber Genesis 13,14) |
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14,17) |
Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. (Liber Genesis 15,14) |
tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem. (Liber Genesis 16,3) |
Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: “Tu Deus, qui vidisti me”. Dixit enim: “Profecto hic vidi posteriora videntis me”. (Liber Genesis 16,13) |
Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: “Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus. (Liber Genesis 17,1) |
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17,7) |
Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum”. (Liber Genesis 17,8) |
