Busca Bíblica

Encontrados 95 registros para: pastor



Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17,16)

  

Qui reprehendit, docet et erudit quasi pastor dirigens gregem suum. (Liber Ecclesiasticus 18,13)

  

Non habitabitur usque in finem et non fundabitur usque ad generationem et generationem, nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores accubare facient ibi, (Liber Isaiae 13,20)

  

Quia haec dicit Dominus ad me: “Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam, cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit, sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius. (Liber Isaiae 31,4)

  

Habitaculum meum ablatum est et abductum longe a me quasi tabernaculum pastorum; convolvit sicut textor vitam meam; de stamine succidit me. De mane usque ad vesperam confecisti me. (Liber Isaiae 38,12)

  

Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat”. (Liber Isaiae 40,11)

  

qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. (Liber Isaiae 44,28)

  

et canes voraces nescierunt saturitatem, ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam: omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum. (Liber Isaiae 56,11)

  

Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63,11)

  

Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal et, quae nihil prosunt, secuti sunt. (Liber Ieremiae 2,8)

  

et dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. (Liber Ieremiae 3,15)

  

Ad eam venient pastores et greges eorum, figent in ea tentoria in circuitu; pascet unusquisque partem suam. (Liber Ieremiae 6,3)