Busca Bíblica

Encontrados 519 registros para: mulier



Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras, (Liber Genesis 39,13)

  

Quae responderunt: “Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt”. (Liber Exodus 1,19)

  

Cui soror pueri: “Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?”. (Liber Exodus 2,7)

  

Ad quam locuta filia pharaonis: “Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam”. Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. (Liber Exodus 2,9)

  

Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum”. (Liber Exodus 3,22)

  

Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; (Liber Exodus 11,2)

  

Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15,20)

  

Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21,4)

  

Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. (Liber Exodus 21,22)

  

Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. (Liber Exodus 21,28)

  

Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21,29)

  

Viri cum mulieribus, omnes voluntarii praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in donaria Domini separatum est. (Liber Exodus 35,22)