Busca Bíblica

Encontrados 110 registros para: mater



Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: “Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam!”. (Liber II Regum 6,5)

  

Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium. (Liber II Regum 11,1)

  

egressusque est Ioachin rex Iudae ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius; et cepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24,12)

  

necnon thymiamateria et phialas, quae aurea aurea et quae argentea argentea, tulit princeps satellitum; (Liber II Regum 25,15)

  

Duxit quoque uxorem alteram Ierameel nomine Atara, quae fuit mater Onam. (Liber I Paralipomenon 2,26)

  

Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “Quia peperi eum in dolore”. (Liber I Paralipomenon 4,9)

  

Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab; mater enim eius impulit eum, ut impie ageret. (Liber II Paralipomenon 22,3)

  

Athalia autem mater eius videns quod mortuus esset filius suus surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Iudae. (Liber II Paralipomenon 22,10)

  

Et surgentes destruxerunt altaria, quae erant in Ierusalem, atque universa thymiamateria subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron. (Liber II Paralipomenon 30,14)

  

Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34,4)

  

dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34,7)

  

In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: “Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis? (Liber Esdrae 5,3)