Busca Bíblica
Encontrados 79 registros para: iuravit
Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut iuravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19,8) |
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. (Liber Deuteronomii 26,3) |
Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi, si custodieris mandata Domini Dei tui et ambulaveris in viis eius. (Liber Deuteronomii 28,9) |
Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis, ut daret tibi. (Liber Deuteronomii 28,11) |
ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 29,12) |
et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhaereas — ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum — ut habites in terra, pro qua iuravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob, ut daret eam illis”. (Liber Deuteronomii 30,20) |
Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. (Liber Deuteronomii 31,7) |
Iuravitque Moyses in die illo dicens: “Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua et filiorum tuorum in aeternum, quia adimplevisti, ut sequereris Dominum Deum meum”. (Liber Iosue 14,9) |
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2,15) |
Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem. (Liber I Samuelis 14,24) |
Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “Vivit Dominus quia non occidetur”. (Liber I Samuelis 19,6) |
Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium. (Liber I Samuelis 24,23) |
