Busca Bíblica
Encontrados 272 registros para: iudicium
Audivit itaque omnis Israel iudicium, quod iudicasset rex; et timuerunt regem videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum iudicium. (Liber I Regum 3,28) |
exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum. (Liber I Regum 8,45) |
exaudies in caelo in firmamento solii tui orationes eorum et preces eorum et facies iudicium eorum; (Liber I Regum 8,49) |
Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat iudicium servo suo et populo suo Israel per singulos dies, (Liber I Regum 8,59) |
Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10,9) |
Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit”. Et ait rex Israel ad eum: “Hoc est iudicium tuum, quod ipse decrevisti”. (Liber I Regum 20,40) |
Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum: non timent Dominum neque custodiunt instituta et iudicium ipsorum et legem et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Iacob, quem cognominavit Israel, (Liber II Regum 17,34) |
Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Rebla, qui locutus est cum eo iudicium. (Liber II Regum 25,6) |
Regnavit ergo David super universum Israel et faciebat iudicium atque iustitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18,14) |
tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6,23) |
tu exaudies de caelo preces eorum et obsecrationem, et facies iudicium eorum. (Liber II Paralipomenon 6,35) |
ut exaudias de caelo, de loco habitationis tuae, preces eorum et supplicationes eorum et facias iudicium et dimittas populo tuo, qui peccavit tibi; (Liber II Paralipomenon 6,39) |
