Busca Bíblica

Encontrados 1315 registros para: inter



Respondit Abraham: “Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. (Liber Genesis 20,11)

  

Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22,13)

  

dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23,8)

  

“Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23,15)

  

ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; (Liber Genesis 24,3)

  

Interrogavique eam et dixi: Cuius es filia? Quae respondit: "Filia Bathuelis sum filii Nachor, quem peperit illi Melcha". Suspendi itaque anulum in naribus eius et armillas posui in manibus eius. (Liber Genesis 24,47)

  

Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: “Soror mea est”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26,7)

  

Qui responderunt: “Vidimus tecum esse Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum foedus, (Liber Genesis 26,28)

  

Quos interrogans: “Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?”. Dixerunt: “Novimus”. (Liber Genesis 29,5)

  

Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et Iacob, qui pascebat reliquos greges Laban. (Liber Genesis 30,36)

  

quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te. (Liber Genesis 31,37)

  

Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te”. (Liber Genesis 31,44)