Busca Bíblica

Encontrados 548 registros para: gloria



Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7,19)

  

Quae dixit ad eum: “Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi gloria, quia in manu mulieris tradet Dominus Sisaram”. Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barac in Cedes. (Liber Iudicum 4,9)

  

Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones. (Liber I Samuelis 2,3)

  

suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. (Liber I Samuelis 2,8)

  

Et vocavit puerum Ichabod dicens: “Translata est gloria de Israel!”, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo. (Liber I Samuelis 4,21)

  

Et ait: “Translata est gloria ab Israel, eo quod capta est arca Dei!”. (Liber I Samuelis 4,22)

  

“Iuxta numerum principum Philisthinorum quinque tumores aureos facietis et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et principibus vestris. Facietisque similitudines tumorum vestrorum et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra. (Liber I Samuelis 6,5)

  

Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam”. (Liber I Samuelis 15,29)

  

sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. (Liber I Regum 3,13)

  

et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini. (Liber I Regum 8,11)

  

Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum; contentus esto gloria et sede in domo tua. Quare provocas malum, ut cadas tu et Iuda tecum?”. (Liber II Regum 14,10)

  

Narrate in gentibus gloriam eius, in cunctis populis mirabilia illius. (Liber I Paralipomenon 16,24)