Busca Bíblica
Encontrados 129 registros para: fratrem
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero”. (Liber Genesis 43,14) |
Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”. (Liber Genesis 43,29) |
Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". (Liber Genesis 44,19) |
Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. (Liber Exodus 10,23) |
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. (Liber Exodus 28,1) |
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28,41) |
Quibus ait: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum”. (Liber Exodus 32,27) |
et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16,2) |
Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19,17) |
Quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta numerum annorum post iobeleum emes ab eo, (Liber Leviticus 25,14) |
Cumque diligentissime perscrutantes iudices invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, (Liber Deuteronomii 19,18) |
puella nihil patietur nec est rea mortis, quoniam sicut vir consurgit contra fratrem suum et occidit eum, ita et puella perpessa est: (Liber Deuteronomii 22,26) |
