Busca Bíblica
Encontrados 472 registros para: filium
extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22,10) |
dixitque ad eos: “Si placet animae vestrae, ut sepeliam mortuum meum, audite me et intercedite pro me apud Ephron filium Seor, (Liber Genesis 23,8) |
Respondit servus: “Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, num reducere debeo filium tuum ad terram, a quo tu egressus es?”. (Liber Genesis 24,5) |
Dixit Abraham: “Cave, ne quando reducas illuc filium meum. (Liber Genesis 24,6) |
Sin autem noluerit mulier sequi te, non teneberis iuramento; filium tantum meum ne reducas illuc”. (Liber Genesis 24,8) |
Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat. (Liber Genesis 24,36) |
Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat. Vocavitque Esau filium suum maiorem et dixit ei: “Fili mi”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 27,1) |
Rursum Isaac ad filium suum: “Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi?”. Qui respondit: “Voluntas Domini Dei tui fuit, ut occurreret mihi”. (Liber Genesis 27,20) |
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27,42) |
Cumque dimisisset eum Isaac, profectus est in Paddanaram ad Laban filium Bathuel Aramaei fratrem Rebeccae matris Iacob et Esau. (Liber Genesis 28,5) |
Quos interrogans: “Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor?”. Dixerunt: “Novimus”. (Liber Genesis 29,5) |
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29,13) |
