Busca Bíblica
Encontrados 43 registros para: facio
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper”. (Evangelium secundum Ioannem 8,29) |
Respondit eis Iesus: “Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. (Evangelium secundum Ioannem 10,25) |
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; (Evangelium secundum Ioannem 10,37) |
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre”. (Evangelium secundum Ioannem 10,38) |
Respondit Iesus et dixit ei: “Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea”. (Evangelium secundum Ioannem 13,7) |
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14,12) |
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc. (Evangelium secundum Ioannem 14,31) |
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20,24) |
Quod enim operor, non intellego; non enim, quod volo, hoc ago, sed quod odi, illud facio. (Epistula ad Romanos 7,15) |
Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7,16) |
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7,19) |
Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7,20) |
