Busca Bíblica

Encontrados 483 registros para: faciem



Responditque universus populus simul: “Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19,8)

  

Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus”. (Liber Exodus 24,3)

  

Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: “Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes”. (Liber Exodus 24,7)

  

Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33,11)

  

Rursumque ait: “Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet”. (Liber Exodus 33,20)

  

tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris”. (Liber Exodus 33,23)

  

Observa cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum. (Liber Exodus 34,11)

  

Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam, (Liber Exodus 34,33)

  

Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum eo. (Liber Exodus 34,35)

  

Et cum viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit plaga in superficie rei vel in parte aversa. (Liber Leviticus 13,55)

  

Homo quilibet de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. (Liber Leviticus 17,10)

  

Et ego ponam faciem meam contra illum; succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. (Liber Leviticus 20,3)