Busca Bíblica

Encontrados 3286 registros para: erit



Dixitque Sarai ad Abram: “Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te”. (Liber Genesis 16,5)

  

Et dixit ei angelus Domini: “Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam. (Liber Genesis 16,11)

  

Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula”. (Liber Genesis 16,12)

  

Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. (Liber Genesis 16,15)

  

Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem. (Liber Genesis 16,16)

  

nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17,5)

  

Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. (Liber Genesis 17,12)

  

Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum. 14 Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit”. (Liber Genesis 17,13)

  

Dixit quoque Deus ad Abraham: “Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. (Liber Genesis 17,15)

  

Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. (Liber Genesis 17,16)

  

Quae risit occulte dicens: “Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit?”. (Liber Genesis 18,12)

  

Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. (Liber Genesis 19,8)