Busca Bíblica
Encontrados 1462 registros para: erant
Cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia, quae evenerant. (Liber Genesis 24,28) |
Et introduxit eum in hospitium ac destravit camelos; deditque paleas et pabulum camelis et aquam ad lavandos pedes eius et virorum, qui venerant cum eo. (Liber Genesis 24,32) |
Tunc comederunt et biberunt ipse et viri, qui erant cum eo, et pernoctaverunt ibi. Surgens autem mane locutus est puer: “Dimittite me, ut vadam ad dominum meum”. (Liber Genesis 24,54) |
omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus Abraham, obstruxerunt implentes humo, (Liber Genesis 26,15) |
Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem nominibus, quibus ante pater vocaverat. (Liber Genesis 26,18) |
Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: “Invenimus aquam”. (Liber Genesis 26,32) |
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26,35) |
Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant. Benedixit ergo illi. (Liber Genesis 27,23) |
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant, (Liber Genesis 29,13) |
Tollens ergo Iacob virgas virides populeas et amygdalinas et ex platanis, ex parte ita decorticavit eas, ut in his, quae spoliata fuerant, candor appareret. (Liber Genesis 30,37) |
Quando vero pecora debilia erant, non ponebat eas. Factaque sunt debilia Laban et robusta Iacob; (Liber Genesis 30,42) |
Oves eorum et armenta et asinos cunctaque, quae in civitate et in agris erant, tulerunt. (Liber Genesis 34,28) |
