Busca Bíblica

Encontrados 98 registros para: dimisi



Benedixitque eis Iosue et dimisit eos, qui reversi sunt in tabernacula sua. (Liber Iosue 22,6)

  

Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. (Liber Iosue 24,28)

  

Dimisit ergo Iosue populum, et abierunt filii Israel unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent terram. (Liber Iudicum 2,6)

  

et ego non expellam gentes, quas dimisit Iosue et mortuus est; (Liber Iudicum 2,21)

  

Dimisit ergo Dominus has nationes et cito expellere noluit nec tradidit in manibus Iosue. (Liber Iudicum 2,23)

  

Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3,4)

  

Cumque obtulisset ei munera, dimisit socios, qui illa portaverant; (Liber Iudicum 3,18)

  

Qui et ipse Israel verbis diffidens non dimisit eum transire per terminos suos, sed, omni populo suo congregato, egressus est contra eum in Iasa et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11,20)

  

Cui ille respondit: “Vade!”. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abisset cum sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. (Liber Iudicum 11,38)

  

facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15,5)

  

Locutus est autem Samuel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino; et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10,25)

  

Dixitque Saul ad Michol: “Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret?”. Et respondit Michol ad Saul: “Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te””. (Liber I Samuelis 19,17)