Busca Bíblica
Encontrados 1205 registros para: dicit
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: “Sic dicit Balac filius Sephor: "Ne cuncteris venire ad me; (Liber Numeri 22,16) |
Dixit ergo Balac: “Veni mecum in alterum locum, unde partem Israel videas et totum videre non possis; inde maledicito ei”. (Liber Numeri 23,13) |
Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. (Liber Numeri 32,23) |
quaere sollicite et, diligenter rei veritate perspecta, si inveneris certum esse, quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam in medio tui, (Liber Deuteronomii 13,15) |
Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: “Transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite: (Liber Iosue 1,10) |
Surge! Sanctifica populum et dic eis: Sanctificamini in crastinum. Haec enim dicit Dominus, Deus Israel: Anathema in medio tui est, Israel! Non poteris stare coram hostibus tuis, donec auferatis anathema de medio vestri. (Liber Iosue 7,13) |
Dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terrae nostrae: “Tollite in manibus cibaria in viam et occurrite eis ac dicite: Servi vestri sumus; foedus inite nobiscum”. (Liber Iosue 9,11) |
et ad totum populum sic locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor, servieruntque diis alienis. (Liber Iosue 24,2) |
“Quia comae excussae sunt in Israel, cum sponte se obtulit populus, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5,2) |
Cor meum diligit principes Israel. Qui sponte obtulistis vos in populo, benedicite Domino! (Liber Iudicum 5,9) |
Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. (Liber Iudicum 5,23) |
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: “Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Aegypto et eduxi vos de domo servitutis (Liber Iudicum 6,8) |
