Busca Bíblica

Encontrados 39 registros para: debet



Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. (Liber Isaiae 24,2)

  

Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34,16)

  

Vae vobis, duces caeci, qui dicitis: “Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23,16)

  

Et: “Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet”. (Evangelium secundum Matthaeum 23,18)

  

Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; (Evangelium secundum Marcum 13,14)

  

Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13,14)

  

Responderunt ei Iudaei: “Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit”. (Evangelium secundum Ioannem 19,7)

  

An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9,10)

  

Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11,7)

  

Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11,10)

  

Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. (Epistulam ad Philemonem 1,18)

  

et propter eam debet, quemadmodum et pro populo, ita etiam pro semetipso offerre pro peccatis. (Epistula ad Hebraeos 5,3)