Busca Bíblica

Encontrados 460 registros para: atque



Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42,6)

  

Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: “Venerunt fratres Ioseph!”. Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. (Liber Genesis 45,16)

  

Benedixitque eis in die illo dicens: “In te benedicet Israel atque dicet: "Faciat te Deus sicut Ephraim et sicut Manasse!"”. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48,20)

  

domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen. (Liber Genesis 50,8)

  

Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. (Liber Genesis 50,10)

  

ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc”. Quibus auditis, flevit Ioseph. (Liber Genesis 50,17)

  

Cumque adiurasset eos atque dixisset: “Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto”, (Liber Genesis 50,25)

  

atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur. (Liber Exodus 1,14)

  

Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. (Liber Exodus 2,12)

  

Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. (Liber Exodus 12,16)

  

Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius”. (Liber Exodus 14,18)

  

Quis similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? (Liber Exodus 15,11)