Busca Bíblica
Encontrados 212 registros para: Maria
“Surge et descende in occursum Achab regis Israel, qui est in Samaria; ecce est in vinea Naboth, ad quam descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21,18) |
Rex autem Israel et Iosaphat rex Iudae sedebat unusquisque in solio suo vestiti cultu regio in area iuxta ostium portae Samariae; et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22,10) |
Mortuus est igitur rex et perlatus est Samariam; sepelieruntque regem in Samaria. (Liber I Regum 22,37) |
Et laverunt currum eius in piscina Samariae; et linxerunt canes sanguinem eius, et scorta laverunt se iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22,38) |
Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israel in Samaria anno septimo decimo Iosaphat regis Iudae regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 22,52) |
Ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit; misitque nuntios dicens ad eos: “Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac”. (Liber II Regum 1,2) |
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten: “Surge, ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1,3) |
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam. (Liber II Regum 2,25) |
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3,1) |
Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel; (Liber II Regum 3,6) |
Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5,3) |
Dixit autem ad eos Eliseus: “Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis”. Duxit ergo eos in Samariam. (Liber II Regum 6,19) |
