Busca Bíblica
Encontrados 461 registros para: Iesus
Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 9,19) |
At Iesus conversus et videns eam dixit: “Confide, filia; fides tua te salvam fecit”. Et salva facta est mulier ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 9,22) |
Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, (Evangelium secundum Matthaeum 9,23) |
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. (Evangelium secundum Matthaeum 9,28) |
Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “Videte, ne quis sciat”. (Evangelium secundum Matthaeum 9,30) |
Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. (Evangelium secundum Matthaeum 9,35) |
Hos Duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens: “In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; (Evangelium secundum Matthaeum 10,5) |
Et factum est, cum consum masset Iesus praecipiens Duodecim discipulis suis, transiit inde, ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 11,1) |
Et respondens Iesus ait illis: “Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: (Evangelium secundum Matthaeum 11,4) |
Illis autem abeuntibus, coepit Iesus dicere ad turbas de Ioanne: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11,7) |
In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11,25) |
In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare. (Evangelium secundum Matthaeum 12,1) |
