Busca Bíblica

Encontrados 213 registros para: Facies



Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. (Liber Exodus 25,28)

  

Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. (Liber Exodus 25,31)

  

Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. (Liber Exodus 25,37)

  

Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. (Liber Exodus 26,1)

  

Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera. (Liber Exodus 26,4)

  

Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. (Liber Exodus 26,5)

  

Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. (Liber Exodus 26,6)

  

Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum. (Liber Exodus 26,7)

  

Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius. (Liber Exodus 26,10)

  

Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. (Liber Exodus 26,11)

  

Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini. (Liber Exodus 26,14)

  

Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae, (Liber Exodus 26,15)