Busca Bíblica
Encontrados 1075 registros para: Ecce
Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. (Liber Genesis 19,19) |
Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea”. (Liber Genesis 19,20) |
Dixitque ad eum: “Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. (Liber Genesis 19,21) |
Altera quoque die dixit maior ad minorem: “Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro”. (Liber Genesis 19,34) |
et ait: “Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita”. (Liber Genesis 20,15) |
Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”. (Liber Genesis 20,16) |
dixit Isaac Abrahae patri suo: “Pater mi”. Ille respondit: “Quid vis, fili?”. “Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti?”. (Liber Genesis 22,7) |
Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22,11) |
Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24,13) |
Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham habens hydriam in scapula: (Liber Genesis 24,15) |
ecce sto iuxta fontem aquae; et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me: "Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua"; (Liber Genesis 24,43) |
Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius. (Liber Genesis 25,24) |
