Busca Bíblica
Encontrados 1933 registros para: Deus
Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus. (Liber Genesis 1,31) |
Complevitque Deus die septimo opus suum, quod fecerat, et requievit die septimo ab universo opere, quod patrarat. (Liber Genesis 2,2) |
Et benedixit Deus diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso requieverat ab omni opere suo, quod creavit Deus, ut faceret. (Liber Genesis 2,3) |
Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt. In die quo fecit Dominus Deus terram et caelum (Liber Genesis 2,4) |
omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2,5) |
tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem. (Liber Genesis 2,7) |
Et plantavit Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, in quo posuit hominem, quem formaverat. (Liber Genesis 2,8) |
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave, lignum etiam vitae in medio paradisi lignumque scientiae boni et mali. (Liber Genesis 2,9) |
Tulit ergo Dominus Deus hominem et posuit eum in paradiso Eden, ut operaretur et custodiret illum; (Liber Genesis 2,15) |
praecepitque Dominus Deus homini dicens: “Ex omni ligno paradisi comede; (Liber Genesis 2,16) |
Dixit quoque Dominus Deus: “Non est bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile sui”. (Liber Genesis 2,18) |
Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus agri et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen eius. (Liber Genesis 2,19) |
