Busca Bíblica
Encontrados 1501 registros para: Dei
Dixit Iacob: “Noli ita, obsecro; sed, si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis; sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei, et mihi propitius fuisti. (Liber Genesis 33,10) |
Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob. (Liber Genesis 35,5) |
Qui responderunt: “Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis”. Dixitque ad eos Ioseph: “Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis”. (Liber Genesis 40,8) |
Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur. (Liber Genesis 41,32) |
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41,38) |
fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam"”. (Liber Genesis 42,34) |
Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti. (Liber Genesis 45,8) |
ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc”. Quibus auditis, flevit Ioseph. (Liber Genesis 50,17) |
Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50,19) |
Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. (Liber Exodus 3,1) |
Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. (Liber Exodus 4,20) |
Dixit autem Dominus ad Aaron: “Vade in occursum Moysi in desertum”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. (Liber Exodus 4,27) |
