Busca Bíblica
Encontrados 344 registros para: suae
Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, (Epistula ad Hebraeos 5,7) |
Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. (Epistula ad Hebraeos 11,7) |
Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. (Epistula ad Hebraeos 11,21) |
Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; (Epistula Iacobi 1,23) |
Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, (Epistula II Petri 1,3) |
correptionem vero habuit suae praevaricationis; subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam. (Epistula II Petri 2,16) |
Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, (Epistula Iudae 1,24) |
Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14,8) |
