Busca Bíblica

Encontrados 3384 registros para: quae



et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12,4)

  

Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12,13)

  

Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13,14)

  

Et alius angelus secutus est dicens: “Cecidit, cecidit Babylon illa magna, quae a vino irae fornicationis suae potionavit omnes gentes!”. (Apocalypsis Ioannis 14,8)

  

Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari. (Apocalypsis Ioannis 16,3)

  

Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: “Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, (Apocalypsis Ioannis 17,1)

  

Et dixit mihi angelus. “Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: (Apocalypsis Ioannis 17,7)

  

Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. (Apocalypsis Ioannis 17,11)

  

Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. (Apocalypsis Ioannis 17,12)

  

Et dicit mihi: “Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae. (Apocalypsis Ioannis 17,15)

  

Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; (Apocalypsis Ioannis 17,16)

  

Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17,18)