Busca Bíblica

Encontrados 3372 registros para: super



Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. (Apocalypsis Ioannis 17,3)

  

Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17,9)

  

Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17,18)

  

Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius, (Apocalypsis Ioannis 18,9)

  

Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: (Apocalypsis Ioannis 18,11)

  

Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18,19)

  

Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa!”. (Apocalypsis Ioannis 18,20)

  

Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19,4)

  

Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. (Apocalypsis Ioannis 19,11)

  

Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum. (Apocalypsis Ioannis 19,16)

  

Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. (Apocalypsis Ioannis 19,19)

  

Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 19,21)