Busca Bíblica
Encontrados 3286 registros para: erit
Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. (Apocalypsis Ioannis 17,11) |
Et audivi vocem magnam de throno dicentem: “Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; (Apocalypsis Ioannis 21,3) |
et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt”. (Apocalypsis Ioannis 21,4) |
Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21,7) |
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda”. (Apocalypsis Ioannis 21,8) |
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21,25) |
Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi (Apocalypsis Ioannis 22,3) |
Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22,5) |
Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22,18) |
et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22,19) |
