Busca Bíblica
Encontrados 321 registros para: donec
de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; (Epistula ad Hebraeos 10,13) |
Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum. (Epistula Iacobi 5,7) |
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, (Epistula II Petri 1,19) |
tamen id quod habetis, tenete, donec veniam. (Apocalypsis Ioannis 2,25) |
Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6,11) |
Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum. (Apocalypsis Ioannis 15,8) |
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17,17) |
et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. (Apocalypsis Ioannis 20,3) |
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. (Apocalypsis Ioannis 20,5) |
