Busca Bíblica
Encontrados 283 registros para: cunctis
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: “In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: “Vae, vae!”; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem. (Prophetia Amos 5,16) |
Dissipata et vastata et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio geniculorum; et tremor in cunctis renibus, et facies omnium eorum candentes. (Prophetia Nahum 2,11) |
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1,18) |
In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3,11) |
Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae. (Prophetia Zachariae 12,3) |
Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream. (Actus Apostolorum 8,40) |
manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, (Epistula ad Romanos 16,26) |
