Busca Bíblica
Encontrados 289 registros para: animam
Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Actus Apostolorum 2,27) |
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20,24) |
Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; (Epistula ad Romanos 2,9) |
“Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam”. (Epistula ad Romanos 11,3) |
Sic et scriptum est: “Factus est primus homo Adam in animam viventem”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. (Epistula I ad Corinthios 15,45) |
Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum. (Epistula II ad Corinthios 1,23) |
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. (Epistula ad Philippenses 2,30) |
scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5,20) |
Carissimi, obsecro tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam; (Epistula I Petri 2,11) |
aspectu enim et auditu iustus habitans apud eos, de die in diem animam iustam iniquis operibus cruciabat. (Epistula II Petri 2,8) |
In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere. (Epistula I Ioannis 3,16) |
facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii”. (Epistula Iudae 1,15) |
