Busca Bíblica

Encontrados 283 registros para: cunctis



ut capiam domum Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 14,5)

  

et aedificasti tibi fornicem et fecisti tibi excelsum in cunctis plateis; (Prophetia Ezechielis 16,24)

  

Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis et donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum. (Prophetia Ezechielis 16,33)

  

Et succident illum alieni, violentissimi nationum; et proicient eum super montes, et in cunctis convallibus corruent rami eius, et confringentur arbusta eius in universis voraginibus terrae, et recedent de umbra eius omnes populi terrae et relinquent eum. (Prophetia Ezechielis 31,12)

  

Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso, et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat qui requireret, non erat qui requireret. (Prophetia Ezechielis 34,6)

  

Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae. (Prophetia Ezechielis 34,13)

  

Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibus peccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus. (Prophetia Ezechielis 37,23)

  

Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. (Prophetia Ezechielis 38,21)

  

Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus, dic volucri, universis avibus cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam, quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israel, ut comedatis carnes et bibatis sanguinem. (Prophetia Ezechielis 39,17)

  

Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44,5)

  

Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires. (Prophetia Danielis 2,30)

  

“Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me”, dicit Dominus. (Prophetia Amos 4,6)