Busca Bíblica
Encontrados 272 registros para: iudicium
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5,16) |
qui enim manducat et bibit, iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus. (Epistula I ad Corinthios 11,29) |
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11,34) |
Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. (Epistula ad Galatas 5,10) |
non neophytum, ne in superbia elatus in iudicium incidat Diaboli. (Epistula I ad Timotheum 3,6) |
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; (Epistula I ad Timotheum 5,24) |
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, (Epistula ad Hebraeos 9,27) |
Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. (Epistula Iacobi 2,13) |
Nolite plures magistri fieri, fra tres mei, scientes quoniam maius iudicium accipiemus. (Epistula Iacobi 3,1) |
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4,17) |
et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur. Quibus iudicium iam olim non cessat, et perditio eorum non dormitat. (Epistula II Petri 2,3) |
Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium reservatos: (Epistula II Petri 2,4) |
