Busca Bíblica
Encontrados 273 registros para: caput
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18,6) |
Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. (Actus Apostolorum 18,18) |
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. (Epistula ad Romanos 12,20) |
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11,3) |
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11,4) |
omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum; unum est enim atque si decalvetur. (Epistula I ad Corinthios 11,5) |
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11,7) |
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11,10) |
Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. (Epistula I ad Corinthios 12,21) |
et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae, (Epistula ad Ephesios 1,22) |
veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4,15) |
quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis. (Epistula ad Ephesios 5,23) |
