Busca Bíblica
Encontrados 2470 registros para: enim
Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt. Hi qui sequuntur Agnum, quocumque abierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno; (Apocalypsis Ioannis 14,4) |
Et audivi vocem de caelo dicentem: “Scribe: Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam, dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis; opera enim illorum sequuntur illos”. (Apocalypsis Ioannis 14,13) |
sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. (Apocalypsis Ioannis 16,14) |
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17,17) |
Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”. (Apocalypsis Ioannis 19,8) |
Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19,10) |
Et vidi caelum novum et ter ram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est. (Apocalypsis Ioannis 21,1) |
Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21,22) |
et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; (Apocalypsis Ioannis 21,25) |
Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22,10) |
