Busca Bíblica
Encontrados 2399 registros para: quia
Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 15,4) |
Et audivi angelum aquarum dicentem: “Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti; (Apocalypsis Ioannis 16,5) |
quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 16,6) |
bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17,8) |
quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt!”. (Apocalypsis Ioannis 18,3) |
Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo”, (Apocalypsis Ioannis 18,7) |
ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam”. (Apocalypsis Ioannis 18,8) |
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, (Apocalypsis Ioannis 18,23) |
quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius!”. (Apocalypsis Ioannis 19,2) |
Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. (Apocalypsis Ioannis 19,7) |
et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt”. (Apocalypsis Ioannis 21,4) |
