Busca Bíblica

Encontrados 459 registros para: viro



Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38,25)

  

Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: “Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. (Liber Genesis 43,11)

  

Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: “Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie”. (Liber Genesis 43,16)

  

Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph. (Liber Genesis 43,17)

  

Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: “Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? (Liber Genesis 44,4)

  

Ex omnibus fratribus suis quinque viros statuit coram rege, (Liber Genesis 47,2)

  

Terra Aegypti in conspectu tuo est; in optimo loco fac eos habitare et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum”. (Liber Genesis 47,6)

  

Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. (Liber Exodus 12,37)

  

Dixitque Moyses ad Iosue: “Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea”. (Liber Exodus 17,9)

  

Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18,21)

  

Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit”. (Liber Exodus 32,1)

  

Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19,20)