Busca Bíblica

Encontrados 226 registros para: vidit



Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul (Liber Genesis 22,4)

  

Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio. (Liber Genesis 22,13)

  

Et egressus est Isaac ad lamentandum in agro, inclinata iam die. Cumque levasset oculos, vidit camelos venientes. (Liber Genesis 24,63)

  

Rebecca quoque levavit oculos et vidit Isaac; descenditque de camelo (Liber Genesis 24,64)

  

Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26,8)

  

Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28,12)

  

Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. (Liber Genesis 29,2)

  

Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine. Facto mane, vidit, et ecce erat Lia. (Liber Genesis 29,24)

  

Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus”. (Liber Genesis 29,32)

  

Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori et ait marito suo: “Da mihi liberos, alioquin moriar”. (Liber Genesis 30,1)

  

Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. (Liber Genesis 33,1)

  

Levatisque oculis, vidit mulieres et liberos earum et ait: “Qui sunt isti tibi?”. Respondit: “Liberi sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo”. (Liber Genesis 33,5)