Busca Bíblica
Encontrados 471 registros para: tuis
Dixitque ei: “Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur. (Liber Genesis 35,11) |
Qui responderunt: “Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. (Liber Genesis 44,7) |
Accedens autem propius Iudas confidenter ait: “Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! (Liber Genesis 44,18) |
Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". (Liber Genesis 44,21) |
Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam". (Liber Genesis 44,23) |
At ille: “Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est”. (Liber Exodus 3,5) |
Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt”. (Liber Exodus 8,7) |
Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. (Liber Exodus 12,24) |
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis hunc morem sacrorum mense isto. (Liber Exodus 13,5) |
Azyma comedetis septem diebus: non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis. (Liber Exodus 13,7) |
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iuravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam, (Liber Exodus 13,11) |
separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. (Liber Exodus 13,12) |
