Busca Bíblica
Encontrados 1585 registros para: tui
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17,5) |
Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. (Liber Genesis 17,7) |
et dixit: “Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; (Liber Genesis 18,3) |
Dixerunt autem viri ad Lot: “Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: (Liber Genesis 19,12) |
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19,28) |
Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. (Liber Genesis 21,28) |
Igitur puella, cui ego dixero: "Inclina hydriam tuam, ut bibam", et illa responderit: "Bibe, quin et camelis tuis dabo potum", ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac, et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo”. (Liber Genesis 24,14) |
Cumque ille bibisset, adiecit: “Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant”. (Liber Genesis 24,19) |
dixitque: “Cuius es filia? lndica mihi. Est in domo patris tui locus nobis ad pernoctandum?”. (Liber Genesis 24,23) |
et dixerit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis hauriam", ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei. (Liber Genesis 24,44) |
Quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi: "Et tu bibe, et camelis tuis potum tribuam". Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24,46) |
En Rebecca coram te est; tolle eam et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus”. (Liber Genesis 24,51) |
