Busca Bíblica
Encontrados 3026 registros para: sunt
Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, (Liber Genesis 5,23) |
Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5,27) |
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. (Liber Genesis 5,31) |
Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6,4) |
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6,9) |
Ecce ego adducam diluvii aquas super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum: universa, quae in terra sunt, consumentur. (Liber Genesis 6,17) |
Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”. (Liber Genesis 6,21) |
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe. (Liber Genesis 7,9) |
Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt; (Liber Genesis 7,11) |
ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae. (Liber Genesis 7,15) |
Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7,16) |
Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7,17) |
