Busca Bíblica
Encontrados 3169 registros para: sum
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. (Liber Genesis 8,10) |
At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt. (Liber Genesis 9,23) |
Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11,9) |
Dixit ergo Abram ad Lot: “Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. (Liber Genesis 13,8) |
Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. (Liber Genesis 13,17) |
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14,17) |
Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14,22) |
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”. (Liber Genesis 15,1) |
Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15,4) |
Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”. (Liber Genesis 15,8) |
Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”. (Liber Genesis 15,9) |
Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea”. (Liber Genesis 17,16) |
